DOS

DOS
DOS
illud proprie, quod matitus cum uxore accipit. Doarium vero Dotarium, Dotalitium, etc. quod, in remunerationem dotis, reportat uxor. Prius Graeci φερνην` et προῖκα, posterius ἀντιφέρναν et ἕδνον item ὐπόβολον nuncupant, quod romani, uxoribus dotes non retribuere soliti, proprio nomine non insigniunt. Hinc de Germanorum moribus mirabundus Tacit. Dotem, inquit, non uxor marito, sed uxori maritus affert, boves nempe, et frenatum equum et scutum cum framea gladioque: quibus Hiberni, Germanorum tradux, citharam addunt. Angli quoque contra morem Reip. Rom. uxores munificentissime dotant, Germanos etiam, imo Graecos antiquissimos et Hebraeos imitati. Exod. c. 22. v. 16. et 17. 1 Sam. c. 18. v. 22. et 24. 1 Reg. c. 9. v. 16. Psalm 16. v. 4. Tob. c. 8. v. 18. Sic Gen. c. 34. v. 11. et 12. Sichem Dinae dotem offert: Vulcan. apud Homer. Od. 8. Venerem, Pluto apud Claudian. Proserpinam dotasse leguntur. In nupt. Honor. et Mar. Carm. x. v. 281.
----- toto pariter dotabere mundo.
Idem Ibid. v. 272.
Dotali potuit caelum signare coronâ.
Idem de Rapt. proserp. Carm. 33. v. 27.
------ quos ducta ferox Proserpina raptu
Possedit dotale chaos.
Idem Eidyllia Magnes Carm. 48. v. 30.
------et Thalamum dotalis purpura velat.
Idem de 4. Consul. Honorii Carm. 8. v. 646.
Et toto dotanda mari?
Idem laus serenae Reginae Carm. 29. v. 43.
Seque minus iactet Libycis dotato Tropaeis
Idem Ibid. v. 180.
------ Et regni dotes virtute paravit:
De Gallis Vide Caes. l. 2. de Cantabris Strab Geogr. l. 3. de Gothis, Alamanis, Saxonibus, Longobardis, Neapolitanis et Siculis, Auctores Spelmann. laudatos, In arbitrio autem id viri erat, variis in locis, tantum dare, quantum vellet. Angli vero et Scoti, mor Siculorum tertiam statuunt: Cantiani tamen et Burgi quidam, medietatem conferunt, quod etiam Gallica quaedam faciunt municipia, Glossar. Archaeol. Uxorem Dotis datio dictio a concubinis secernebat, apud Athenienses: Unde in palliato Plauti Trinumn. act. 3. sc. 2. v. 63.
Sed ut inops infamis ne sim. ne mihi hanc famam differant.
Me germanam meam sororem in concubinatum tibi
Sic sine dote dedisse magis, quam in matrimonium.
In Pers. act. 3. sc. 1. v. 68.
Cum hac dote poteris vel mendico nubere.
Nuptiarum enim legitimarum certissimum argumentum erat dos, cum dotatas esse feminas ad subolem procreandam replendamque liberis civitatem, maxime sit necessarium, inquit Pompon. Quare eleganter Artemidor. filiam cum creditore comparat, quae Dotem poscit grandis: negavitque merito Isaeus, Nicodemi sororem legitimam uxorem Pyrrhi fuisse, quia sorori Nicodemus dotem non dixit, non dedit. Hinc etiam qui ἄπροικον, sine dote uxorem ducebat, instrumentis dotalibus tamen acceptam dotem ferebat, cavebatque, ut idem docet Isaeus in Orat. ὑπὲρ τȏυ Πύῤῥου κλήρου. Virginum autem quaedam totam hereditatem in dotem adferebant, ut orbae, seu ἐπίκληροι, hinc Dotales dictae: reliquae tres tantum vestes et quaedam modici pretii vasa non elaboratae artis ad maritum secum matrimonii ergo deferre Solonis lege iussae sunt. Non quod praeter haec, nullam aliam dotem sponsa marito attulit, sed excrescenti suorum luxui obviam iturus cavit ne sollenni illâ pompâ, quae postridie nuptiarum instituti solebat, tribus vestibus plures deferrentur, neve haec Ε᾿παύλια, uti vocabantur, quae in dotem cedebant, magno constarent. Praeter haec ulterius in dotem cedebant dona ea, quae sponsae a marito eiusque sodalibus ac cognatis dabantur, ἀνακαλυπτήρια Graecis, ςθεώρητρα Alexandrinis vocata. Ipsam Dotem quod attinet, modum eius non praescripsit Solon, proin dicebatur dabaturque pro unius cuiusque censu et fortunarum modulo. Unde apud Terent. in Heaut. Act. 5. sc. 1. v. 15. et 18.
MEN. Quid dotis dicamte dixisse filiae?
CHRE. Duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis:
Verum ita, ut decima saltem bonorum paterFVnorum pars filiae in dotem daretur. Minima autem Dos videtur illa fuisse, quam praecepit dandam virginibus egenis, ταῖς Θήςςαις, Solon a Zygitis, tres sesquiminae seu centum quinquaginta drachmae. Dotem divertens a marito uxor repetebat, postquam professa esset apud Archontem, non futuram se amplius in aedibus mariti: Repetebatur autem per eum, qui mulierem elocaverat seu desponsaverat, aut qui tutor datus fuerat; qui si dotem quam repetebat, non accepisset, dicam τῆς προικὸς σίτου scribebat, interea singulis mensibus novem oboli ei pendebantur: quod intelligendum de minima dote, cuius paulo ante mentio facta est; Nam luculentiores dotes maius etiam pariebant foenus pro rata. Cum sine prole obiit uxor Dos redibat ad illum, qui desponsaverat; Si quis uxorem dimiserat, Dotem similiter reddere lege tenebatur, nisi redderet, usuram menstruam pendere necesse habuit et tutori mulieris pro ea de victu ad Odeum dabatur action: hae enim controversiae in Odeo, ubi ius dicebat Archon, disceptari solebant. Vide Sam. Petit. Com. in Leges Attic. l. 6. tit. 2 Apud Romanos, ad maritum uxore mortuâ delatam Dotem esse, docet Pseudocornutus ad A. Persii Sat. 2. v. 14.
------ Nerio iam tertia conditur uxor.
ubi Nerium morte coniugum locupletatum esse refert. Hinc Mart. l. 10. Epigr. 43. cuius epigraphe ad Philerotem.
Septima iam Phileros tibi conditur uxor in agro,
Plus nulli Phileros, quam tibi, reddit ager.
Si item in adulterio maritus uxorem deprehendisset, dore eam mulctare poterat. Unde Acron ad Q. Horat. inquit, antea adulterae dotem tantum perdebant. Ipse Satyric Serm. l. 1. Sat. 2. v. 128. et seqq.
Ianua Frangatur: latret canis: undique magno
Pulsa domus strepitu resonet: vepallida lecto
Desiliat mulier: miseram se conscia clamei:
Cruribus haec metuat Doti deprensa; egomet mi:
A' dote dicta sunt Dotalia pacta sive tabulae, quibus dote dictâ signabantur. His cum dicta fuerat dies, auspices noctu et sub auroram, auguriis operam dabant: Ipsa non prius signabantur, quam sollennis stipulatio fuisset interposita, qui ritus colligitur e Plauti Curculione Act. 5. sc. 2. in fine. v. 62.
------ ego dotem dabo.
Signartis acclamabatur, Feliciter. Iuv. l. 1. Sat. 2. v. 119.
Signatae tabulae: dictum feliciter.
Talis enim erat faustae ominationis exclamatio, quâ bona quaequeve ominabantur, et auspicatum contractus initi eventum apprecabantur neogamis etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 37. cum paralipom. Ioh. Dempst. et infra Pacta dotalia. Tempore nuptiatum apud Hebraeos dotem ofterebant sponsi, et sponsae quisque suae tabulas dotales, a Scriba consignatas in manus tradebat: Si virgo esset, ducentos denarios seu 50. silcos: si vidua centum denatios seu 25. siclos; infra quam summam dos non aestimabatur, excedere autem et usque ad talentum auri extendi poterat. Exemplum istiusmodi contractus habes in Apocryphis, Tob. c. 7. v. 16. Deinde vocavit Hednam uxorem suam, et accipiens libellum scripsit instrumentum conventionis, atque obsignavit. Aliud a Bertramo e Babylonico Thalmud desumptum, ita habet: Sexto die hebdomadis, quarto mensis Sivan, A. M. C. 5250. iuxta computandi rationem usitatam Massiliae, civitate martitima, Sponsus Rabbi Moses, fil. Rabbi Iudae, dicit Sponsae Claronae, filiae Rabbi Davidis, filii Rabbi Mosis, civi Olyssiponensi; Esto uxor mea; secundum legem Mosis et israelis, et ego, secundum verbum Dei, venerabor, honorabo, tuebor et regamte, pro more maritorum apud Iudaeos usitato, qui venerantur, honorant, tuentur et regunt suas uxores sideliter. Ita ego polliceor tibi dotem Virgini debitam, nempe ducentos denarios argenteos, qui ad te vilegis spectant: insuper cibum, vestitum, et necessaria quaevis: tandem commercium coniugale, pro more totius Mundi. Vide Thom. Godwyn. l. 6. de ritibus Hebraeorum. c. 4. et Ioh. Selden. Uxor. Hebraic. l. 2. c. 9. et seqq. uti de iis quae praeter dotem viris deferuntur, infra in voce Parapherna, de quasi Dote vero Pellicum, ubi de iis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • DOS XL — Screenshot of DOS XL Original author(s) Paul Laughton, Mark Rose, Bill Wilkinson and Mike Peters Developer(s) Optimized Systems Software …   Wikipedia

  • DoS — (homonymie)  Pour l’article homophone, voir Do. Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom …   Wikipédia en Français

  • DOS-2 — Station statistics Crew 2 Launch 29 July 1972 03:21 UTC Launch pad LC 81/24, Baikonur Cosmodrome, USSR Mass 18,425 k …   Wikipedia

  • DOS-11 — Разработчик Digital Equipment Corporation Семейство ОС DEC OS Последняя версия V09 20C Июнь 1974 Поддерживаемые платформы PDP 11 Состояние историческое BATCH 11/DOS 11 (также известная как …   Википедия

  • Dos Nu — Le dos nu sous différentes formes Un dos nu est un vêtement féminin ne possédant qu une seule bretelle passant derrière le cou, plutôt que deux, passant sur chaque épaule. Le terme s applique autant aux robes qu aux hauts. On considère… …   Wikipédia en Français

  • DOS/V — was a Japanese computing initiative starting in 1990 to allow PCs to handle double byte Japanese text via software alone. It was developed by IBM for its PS/55 machines (a localized version of the PS/2). Kanji fonts and other local information… …   Wikipedia

  • DOS'46 — is a Dutch korfball team located in Nijeveen (municipality of Meppel). The team was founded on May 22, 1946 and they play in red shirts and black shorts/skirts. They are the current Dutch national champions, as well as the current European Cup… …   Wikipedia

  • Dos [1] — Dos (Doos), kleiner Wasserfall der Wiesent bei Muggendorf im bairischen Kreise Oberfranken, wo sich gegenüber einer burgruinenartig gestalteten Felsenmasse, der Riesenburg, die Aufseeß hineinstürzt …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Dos [2] — Dos (Res uxoria, Apparatus s. Instructus muliebris, gr. Pherne), 1) Alles, was um der Frau willen in das Vermögen des Ehemannes zur Bestreitung der ehelichen Lasten übertragen wird, wozu jede Sache, welche einigen Vermögenswerth hat, gebraucht… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Dos — (lat.), soviel wie Mitgift, Ausstattung (s. d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Dös — Dös, schwed. Ausdruck für Dolmen …   Kleines Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”